previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque1 sub oculos ipsa non cadit2, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. [10] has rerum formas appellat ἰδέας ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

[11] ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis3 disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram4 aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimusquibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videaturaut reprehendent, quod inusi- [p. 2005] tatas vias indagemus, tritas relinquamus. [12] ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim5, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia. Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt. [13] sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa6 adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit: ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.

1 eaque Heerdegen: ea quae OPM: eas quae F non secl. Victorius

2 cadit Heerdegen: cadunt L

3 oratoriis codd. dett.: oratoris L et Nonius

4 eam... antiquam ... subobscuram L: ea...antiqua...subobscura Bake

5 sum ... sum maluit Stangl

6 illa quidem ed. Rom. 1469, cf. Madvig de Fin. iv. 16, 43

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: